SELESTADIUM

SELESTADIUM
SELESTADIUM
urbs Imperialis, in Alsatia superiore ad helellum fluv. quasi Helli vel Helleli portus, Germ. Schletstatt. Ortum habet ex Elcebi illius veteris, cuius apud Ptolemaeum mentio, ab Ello et Cebo ammbus sic cognominati, ruderibus, post calamitosam illam Attilae devastationem. Fossâ murôque septum dicitur a Wolfelino, praeffecto, seu legato Friderici II. Imperatoris A. C. 1216. Postea a Rodolfo I. Imperatore sub ius et potestatem Imperii Romani penitus redactum est: De quo publica inscriptio hodieque ibi visitur. Praetorem huic civitati olim praepositus S. Viti ibidem, atque Imperator alternis vicibus dedêre, postea ius soli Imperatori cessit: tandem vero ad civitatem pervenit, postaquam A. C. 1436. Ioh. Borzemius pro tribunali sedens, ex indignatione, Praetorium baculum in terram abiecit: quem ex assessoribus quidam surgens, nomine Caesaris, inquit, hunc scipionem de terra levo: quod adeo gratum Sigismundo Augusto fuit, ut ius designandi Praetoris ad Senatum transferret. Tum Primum cives Senatores ad hunc Magistratum assumpti, cui Nobiles antea praeficiebantur, decretumque, ne hi porro in Senatum legerentur, Beat. Rhenanus l. 3. p. 154. Aquila coronata ei pro insignibus est. Hodiernô bellô a Gallis, cum reliquis Alsatiae liberis civitatibus occupatum, postquam haud pridem munitiones eius disiectae esent, de novo munitur, 3. milliar. German. a Brisiaco in Circrum paulo minus a Colmaria in Boream 5. supra Argentoratum in Meridiem. Plura apud B. Rhrnanum Rerum Germ. l. 3. cum Notis Ottonis ICti p. 535.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ALSATIA — vulgo Elsatz, Germaniae superiorisregio, quam quidam quasi Edelsatz, i. e. nobilem et praeclaram sessionem: alii ab Illa fluvio, a in i mutatô, quasi sessionem ad Illam fluvium dictam autumant: Unde et quidam regionem Illesas et non Alsass… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GAMARIGA — vulgo Gemar pagus Alsatiae, apud Selestadium cuius in diplom. Caroli Mag. mentio …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HELELLUS vulgo ILL — HELELLUS, vulgo ILL fluv. Germ. Oritur prope Ferretam, in Suntgoia; dein per Alsatiam sup. labens, Mulhusium, Ensishemium, Colmariam, Selestadium et Benofeldam rigat, cum Argentina, infra quam Rheno miscetur. Hinc vico Helello nomen: de qua voce… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RHENANUS Beatus — fil. Anton. Bildii, quicum Selestadium concessisset, a loco natali Rhenaco nomen nactus est; eruditione inclitus, sed paulo in rem suam intentior, unde vulgatum de illo, Beatus est, beatus attamen sibi. In religionis negotio Erasmi consilium… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Selestat — Original name in latin Slestat Name in other language Schlestadt, Schlettstadt, Schlettstdt, Selesta, Selestadium, Selestat, Slestat, XSQ, sai lai si ta, seresuta, Селеста State code FR Continent/City Europe/Paris longitude 48.26667 latitude 7.45 …   Cities with a population over 1000 database

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”